Arxius

Archive for the ‘Latine aperte’ Category

Elbaradei: “Patria liberata est”

febrer 12, 2011 Comentaris desactivats

Amrus Mussa Aegyptiis gratulatur propterea quod “pace res novaverunt”

Clarissimus princeps seditiosorum, Mohamedus Elbaradei suam laetitiam ob Mubaraki abdicationem significavit. Eius verba “Patria liberata est”, BBC retulit. “Etenim haec optima vitae meae dies”, exclamavit. Elbaradei exercitum adiuvare vult ut aequa liberaque comitia parari possint. “hanc diem per decennia exspectavimus”.

 

"Etenim, haec optima vitae meae dies"

Scriba Generalis Societatis Arabicae, Aegyptius Amrus Mussa “res novas”, post Mubarakum abdicatum, salutavit. Mussa non aperuit utrum candidatus comitiis fieri vellet, sicut fama erat. “Spero proximum consensum civile. Et potestas nobis agendi et ianua aperta post regiminis mutationem ac principis exitum”, Mussa inquit.

“Ut civis Aegyptius laetus sum patriae cum reliquis civibus nunc ita consulere, ut ad consensum opinionis adveniamus” exponuit Mussa, qui minister rerum externarum apud Mubarakum fuerat.

 

Categories:Latine aperte